monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 17
Quibus auditis, discesserunt religiosi tundentes pectora sua, quod in audientia publica ulterius quidquam exegerant. Rex quoque sanctissimus, poenitentia ductus, veniam imploravit, quod, religiosorum secutus opinionem, honorem Dei et ordinem salvum fore consuluerat reticeri.